|
118:1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 118:2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corderequirunt eum 118:3 nec enim qui operantur iniquitatem in viis eiusambulaverunt 118:4 tu mandasti praecepta tua custodire nimis 118:5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua 118:6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua 118:7 confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudiciaiustitiae tuae 118:8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis 118:9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodieritverba tua 118:10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias amandatis tuis 118:11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi 118:12 benedictus tu Domine doce me praecepta tua 118:13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui 118:14 in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibusdivitiis 118:15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 118:16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua 118:17 gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua 118:18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua 118:19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua 118:20 desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omnitempore 118:21 increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatistuis 118:22 aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimoniatua custodivi 118:23 etenim sedentes principes adversum me loquebantur servusautem tuus meditabatur praecepta tua 118:24 sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimimei 118:25 deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbumtuum 118:26 vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam 118:27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar inmirabilibus tuis 118:28 destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxtaeloquium tuum 118:29 viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi 118:30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam 118:31 adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me 118:32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum 118:33 he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum etcustodiam eam per vestigium 118:34 doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in totocorde 118:35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 118:36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam 118:37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tuavivifica me 118:38 suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum 118:39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tuabona 118:40 ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me 118:41 vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salustua iuxta eloquium tuum 118:42 et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi insermone tuo 118:43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimisquoniam iudicia tua expectavi 118:44 et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra 118:45 et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi 118:46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et nonconfundar 118:47 et delectabor in mandatis tuis quae dilexi 118:48 et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquarin praeceptis tuis 118:49 zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti 118:50 haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquiumtuum vivificavit me 118:51 superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi 118:52 recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine etconsolatus sum 118:53 horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam 118:54 carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationismeae 118:55 recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivilegem tuam 118:56 hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi 118:57 heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum 118:58 deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere meisecundum eloquium tuum 118:59 recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimoniatua 118:60 festinavi et non neglexi custodire mandata tua 118:61 funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sumoblitus 118:62 medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudiciaiustificationis tuae 118:63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientiumpraecepta tua 118:64 misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me 118:65 teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum 118:66 bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuiscredidi 118:67 antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuumcustodivi 118:68 bonus tu et beneficus doce me praecepta tua 118:69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in totocorde servabam praecepta tua 118:70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tuadelectabar 118:71 bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua 118:72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti 118:73 ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me etdiscam mandata tua 118:74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonemtuum expectavi 118:75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixistime 118:76 sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicutlocutus es servo tuo 118:77 veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tuadelectatio mea 118:78 confundantur superbi quoniam inique contriverunt me egoautem loquar in praeceptis tuis 118:79 revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimoniumtuum 118:80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut nonconfundar 118:81 caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuumexpectavi 118:82 consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quandoconsolaberis me 118:83 et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sumoblitus 118:84 quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibusme iudicium 118:85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legemtuam 118:86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliaremihi 118:87 paulo minus consumpserunt me in terra ego autem nondimisi praecepta tua 118:88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiamtestimonium oris tui 118:89 lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 118:90 in generatione et generatione fides tua fundasti terramet stat 118:91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi 118:92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem inpressura mea 118:93 in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quiaper ipsa vivificasti me 118:94 tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi 118:95 me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuumconsiderabo 118:96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 118:97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 118:98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia insempiternum hoc est mihi 118:99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimoniatua meditatio mea 118:100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi 118:101 ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodiremverba tua 118:102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me 118:103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo 118:104 praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitammendacii 118:105 nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae 118:106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiaetuae 118:107 adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxtaverbum tuum 118:108 voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundumiudicia tua doce me 118:109 anima mea in manu mea semper et legis tuae non sumoblitus 118:110 posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis nonaberravi 118:111 hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudiumcordis mei sunt 118:112 inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propteraeternam retributionem 118:113 samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi 118:114 protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi 118:115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei 118:116 confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli meconfundere ab expectatione mea 118:117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptistuis iugiter 118:118 abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quiamendax cogitatio eorum 118:119 quasi scoriam conputasti omnes impios terrae proptereadilexi testimonia tua 118:120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui 118:121 ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his quicalumniantur me 118:122 sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi 118:123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquiumiustitiae tuae 118:124 fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praeceptatua doce me 118:125 servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua 118:126 tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam 118:127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium 118:128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitammendacii odio habui 118:129 fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea animamea 118:130 ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos 118:131 os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam 118:132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentiumnomen tuum 118:133 gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatemin me universae iniquitati 118:134 redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua 118:135 vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua 118:136 rivi aquarum fluebant de oculis meis quia noncustodierunt legem tuam 118:137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 118:138 praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis 118:139 consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborumtuorum hostes mei 118:140 probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum 118:141 parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua nonsum oblitus 118:142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas 118:143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tuavoluntas mea 118:144 iusta testimonia tua semper doce me et vivam 118:145 coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praeceptatua custodiam 118:146 invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua 118:147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuumexpectans 118:148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer insermonibus tuis 118:149 vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundumiudicium tuum vivifica me 118:150 adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tuaprocul facti sunt 118:151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas 118:152 a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternumfundaveris ea 118:153 res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuaenon sum oblitus 118:154 iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me 118:155 longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt 118:156 misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tuavivifica me 118:157 multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniistuis non declinavi 118:158 vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuumnon custodierunt 118:159 vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxtamisericordiam tuam vivifica me 118:160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum omneiudicium iustitiae tuae 118:161 sen principes persecuti sunt me sine causa verba autemtua timuit cor meum 118:162 gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spoliamulta 118:163 mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuamdilexi 118:164 septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae 118:165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illisscandalum 118:166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci 118:167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis 118:168 custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnesviae meae in conspectu tuo 118:169 thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundumverbum tuum doce me 118:170 veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquiumtuum libera me 118:171 fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua 118:172 loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tuaiusta 118:173 sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi 118:174 desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea 118:175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tuaauxiliabuntur mihi 118:176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quiamandatorum tuorum non sum oblitus
Continued...
|
118:001
O give thanks unto the LORD; for he is good: because his mercy endureth for ever.
118:002
Let Israel now say, that his mercy endureth for ever.
118:003
Let the house of Aaron now say, that his mercy endureth for ever.
118:004
Let them now that fear the LORD say, that his mercy endureth for ever.
118:005
I called upon the LORD in distress: the LORD answered me, and set me in a large place.
118:006
The LORD is on my side; I will not fear: what can man do unto me?
118:007
The LORD taketh my part with them that help me: therefore shall I see my desire upon them that hate me.
118:008
It is better to trust in the LORD than to put confidence in man.
118:009
It is better to trust in the LORD than to put confidence in princes.
118:010
All nations compassed me about: but in the name of the LORD will I destroy them.
118:011
They compassed me about; yea, they compassed me about: but in the name of the LORD I will destroy them.
118:012
They compassed me about like bees: they are quenched as the fire of thorns: for in the name of the LORD I will destroy them.
118:013
Thou hast thrust sore at me that I might fall: but the LORD helped me.
118:014
The LORD is my strength and song, and is become my salvation.
118:015
The voice of rejoicing and salvation is in the tabernacles of the righteous: the right hand of the LORD doeth valiantly.
118:016
The right hand of the LORD is exalted: the right hand of the LORD doeth valiantly.
118:017
I shall not die, but live, and declare the works of the LORD.
118:018
The LORD hath chastened me sore: but he hath not given me over unto death.
118:019
Open to me the gates of righteousness: I will go into them, and I will praise the LORD:
118:020
This gate of the LORD, into which the righteous shall enter.
118:021
I will praise thee: for thou hast heard me, and art become my salvation.
118:022
The stone which the builders refused is become the head stone of the corner.
118:023
This is the LORD's doing; it is marvellous in our eyes.
118:024
This is the day which the LORD hath made; we will rejoice and be glad in it.
118:025
Save now, I beseech thee, O LORD: O LORD, I beseech thee, send now prosperity.
118:026
Blessed be he that cometh in the name of the LORD: we have blessed you out of the house of the LORD.
118:027
God is the LORD, which hath shewed us light: bind the sacrifice with cords, even unto the horns of the altar.
118:028
Thou art my God, and I will praise thee: thou art my God, I will exalt thee.
118:029
O give thanks unto the LORD; for he is good: for his mercy endureth for ever.
Back to Top
|