Donate to I Love GOD fund for victims of Terrorism Donate   
      Subscribe to RSS/XML feed of daily quote RSS Share  
home
English translation of
Holy Bible
King James Version
taken from http://www.holybible.com/resources/KJV_DFND/KJV.htm
Latin text taken from http://www.fourmilab.ch/etexts/www/Vulgate/Vulgate.html

Book 19 Chapter 93

93:1
Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere

93:2
elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

93:3
usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt

93:4
fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operanturiniquitatem

93:5
populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent

93:6
viduam et advenam interficient et pupillos occident

93:7
et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget DeusIacob

93:8
intellegite stulti in populo et insipientes aliquandodiscite

93:9
qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum nonvidebit

93:10
qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

93:11
Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

93:12
beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueriseum

93:13
ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impiointeritus

93:14
non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatemsuam non deseret

93:15
quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequenturillud omnes recti corde

93:16
quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro meadversum operarios iniquitatis

93:17
nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitassetin inferno anima mea

93:18
si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Dominesustentabat me

93:19
in multitudine cogitationum mearum quae sunt in meintrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam

93:20
numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingenslaborem in praecepto

93:21
copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentemcondemnabunt

93:22
erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasipetra spei meae

93:23
et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia suaperdes eos perdet eos Dominus Deus noster

Continued...

093:001
The LORD reigneth, he is clothed with majesty; the LORD is clothed with strength, wherewith he hath girded himself: the world also is stablished, that it cannot be moved.

093:002
Thy throne is established of old: thou art from everlasting.

093:003
The floods have lifted up, O LORD, the floods have lifted up their voice; the floods lift up their waves.

093:004
The LORD on high is mightier than the noise of many waters, yea, than the mighty waves of the sea.

093:005
Thy testimonies are very sure: holiness becometh thine house, O LORD, for ever.

Back to Top



-- Book 19 Chapter 93 --


About  FAQs  PDA/Phone  Sitemap  Sources  Links  Terms  Privacy  History  Textonly  Contact  What's new!